Domus

 

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

In Dacia gentium conventui eram et, die feriato, duo Universitatis eius loci studiorum magistri tres nostrum per voluptatis causa peregrinatione regiones quibus nomina nunc Sibiu et Sighisoara sunt ducebant.  Mecum italico collega in regione quae nunc Australia dicta est nata et collega Hispanus erant. Amoenum iter, vere! Ambulans cum collega quae ex Australia pervenerat loquebar, nescio qua causa, de originibus, ita postea de nostris ipsis originibus locuti sumus. Quae mihi de sua origine in terra quae nunc Australia vocatur, sed etiam ipsas origines suas e Graecia  Turcarumque natione, ut familiae nomen ostendebat, esse dicebat. Cui intelligebam e suis verbis has origines maximas et magni momenti et ponderis esse. De regione sua cui nomen nunc Australia est mihi corpus moribus et originibus varium esse dicebat. Contra suae rationis habitus et animi cogitationes ad Europae occidentalis, magis Anglorum, sensum exemplum accomodatae. Tunc ex ea quaesivit num se Australianam haberet et etiam quid ex Australia esse valeat. Et etiam ex ea quaesivit quid  domum (id est anglica lingua home non house) valeret. Quid tibi est domus? Responsio praesens non fuit. Multum ac diu inter nos locuti sumus.
Responsio e me cum ea quid mihi domus sit quaesivit venit. Messane natus sum, ubi XXI primos vitae meae annos vixi. Alteram dimidiam vitae partem partim Genuae, partim Patavini, partim Neapoli et Romae egi, ne dicam alias urbes in quibus magis quam totum mensem egi (Augustam Taurinorum, Regium, Aquilam, Londinium, Lutetiam Parisiorum, Cincinnatum) vel nonnullas hebdomadas (Bononiam, Carariam, Eboracum Novum, Eblanam). Quae civitates omnes ante oculos meos transierunt et ego, ut instrumentum quod nunc scanner dicitur eas legi, sentiens forsitan magis domi in quodam loco ubi tantum pauci dies fui quam in alio ubi nonnullos annos egi esse.
Praeterea scio meum domicilium certum non esse ubi nunc vivo.  Quae est mea vitae optio, sine arbitrio meo mihi vivendi locum permutandum posset. Contra in urbibus quas antea memoravi, plerumque mihi semper domus claves fuerunt, et semper mihi arca frigorifera in promptu erat, et semper  quisquam, etiam si me vix noverat, mihi domum ineunti salve statim dicebat.
Quid igitur domus mihi est? Sentio hanc ideam meam expulisse omnia non precipua, omnia magis perspicua et legitimiora. Ita non est! non dicerem totum orbem terrarum mihi domum esse. Verum non est e mihi verum stricto sensu verum esse non potest, quamvis in illa asseveratione aliquid veri mihi sit. Mihi concedendum est quodcumque orbis terrarum locum mihi domum fieri posse (vel fere! Nunc intelligo me verbis maiora vero dicturum esse). Ita quidam usque ad hoc tempus fuit.
Sed questio permanet! Igitur quid est mihi certa domus? Cum vere domi sum? Quod mihi clarum est: domus eligenda non est. Domum redimus. Red-imus. Intelligimus nos eo loco comodo nostro et bene vivere, ut vestes cum imaginibus nostris ita convenientes et aptas  induentes ut nullum taedium nos teneat et nos requiescere et re-ficere possimus.
Recte dixit ille clarus poeta italicus cui nomen Joseph Ungaretti fuit, cum de flumine Sontio recorder, scribit: Mi sono riconosciuto / una docile fibra / dell’universo. Quem sensum nonnulli nostrum perceperunt in domus pulvinari, post diem maximis officiis refertum, nocturna veste et crepidis corroborati. Qui sensus certissimus est.
Quod igitur cum accidit? Cum mihi videtur esse docilis fibra? Respondendum mihi est mihi domum esse facilem harum fibrarum nexum, id est, extra verbum translatum, domum esse graves necessitudines  in (non ex) quibus me accipi scio. Ego domi sum si et cum  inter homines et res efficientes ut locus quidam mihi domus sit. In qua re est quid mihi unicum et necessarium dicendum est. Domus unica et necessaria est. Ita cuivis est.
Semper manet quid ereptum e proxima intelligentia quod nos domi esse manifeste dicit. Satis non est inter homines dilectos esse et circumdari a rebus quas amemus et quae nobiscum libenter sunt (etiam res, non solum homines, libenter vel invito sunt!). Necesse est ut compositio inter omnia apta sit. Nam inter homines a me amatos et me amantes esse, sed has optimas necessitudines ut in custodia essem vivere possem, quod domus videlicet mihi non est.
Necesse est ut locus ipse rerum et hominum necessitudines inter se iungat. Me movet amicos meos inter se amicitia iungi. Quod, ut accidit, me movet et maxximo mihi gaudio est. Mea ipsa aedificandi aedes ratio forsitan est…
Sine dubio de quadam  re ad praeteritum  tempus pertinente, sed non solum tota in praeterito tempore posita, loquor. Domus mihi radices longinquae non sunt. Domus et radices duo cogitata dissimillima et diversa sunt. Domus mihi cogitatum ad tempus praeteritum pertinens non est, revertendi locus, ubi solum revertitur, non est.
Necessitudines aedificantur, intexuntur et texturae opus perpetuum est, semper in fieri, perpetua semper opera inter praeteritum et futurum tempus. Et ut plerumque in societate nostra cui nomen BombaCarta est, “praeteritum e futuro tempore pervenit”, quod cupido memoriam dirigit.
Domus igitur cogitatum dynamicum et progrediens, mobile, plasticum, non cogitatum solum nobis antecedentibus rebus copulatum est. Domus nos praecurrit, ante nos est, nos etiam praecedit. Terra promissa magis quam memoria desiderii plena est. Domum imus, non solum redimus. Domum quaerimus et etiam invenimus. Domus semper aedificanda, mobilis et transferenda, etiam si semper domus est. Interdum etiam ipse pons est. Domus est fluidum cogitatum quod radices disceptandas non putat sed contra efficit ut eae fructum ferant usque ad gignendos ramos qui se in caeli spatio , moveant, saepe fructibus onustos.
Domus semen est.