Articoli pubblicati in Editoriale in latino

Exordium ex… artis opere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Labente anno Officina Romana quae in BombaCarta est iter mutare legit. Argumentum commune iam nobis non erit, sed inter nos disceptare exordium ex…artis opere sumentes optabimus. Igitur iam non argumentum, sed opus. Tempus venit, ut intelleximus. Omnia artis opera in se ipsa animos, notitias, studia conglobant. Immo, […]

Res videre

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit “Panis crusta mira est praecipue quod regionum formas simulat: ut in nostra potestate Alpes, Taurus vel Andini montes essent. Ita igitur massa sine forma eructans in siderum furnum nobis inducta est, ubi durans in vallum, cristarum, fluctationum et rimarum formas se redegit…. “Quod verum est: si panis […]

Somno solvi

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit  Per feriarum tempus  placide somno solvimur. Certae cotidianae rerum vices remittuntur et nos tempus nostrum quietius agimus. Quod me ad singulare momentum, nostri diei temporis pretiosum punctum, cogitandum adducit. Fortasse maximum, sed fortasse etiam minime conscium. Momentum quo mane oculos nostros patefacimus, id est cum somno solvimur. […]

In perpetuo maris motu

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit In suo intimo sermone qui inscribitur Nostra consolationis necessitas ille Suetius auctor cui nomen Stig Dagermann est maxime perspicuus in disserendo videtur: “mortalium consolationis necessitas nullo modo expleri potest”. In optimis chartis ab illo Dagermann scriptis inopiae sensus contra flagrantis sed interdum vehementis cupiditatis alicuius rei maioris, […]

De introitu

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Cum de introitu cogito animo arborem fingo. Non de ianua vel de domus ostio cogito. De arbore contra altissimis defixo in terra radicibus cogito. Tunc statim me arborem non esse exulto. Arbores diligo, plane. Ante fenestram mihi est stirps socia mea in casibus et in sedis mutationibus […]

Caelum

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit In aethere sum…id est Roma cum nonnullis amicis qui mecum in societate cui nomen BombaCarta est sunt Regium volo. E fenestrella caelum aspicio. Infra mare stat et procul terram quoque aspicere possum. Igitur caelum, mare et terra insunt: quae ego orbem terrarum appello. Caelum numquam extra orbem […]

De terra terraeque visceribus

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Cum de terra cogito de humi manipolo, de terra atro castaneo colore in primis cogito. Haud dubie de terra Senensi usto colore. Puer coloribus aqua et oleo dilutis pingebam. Me valde movebat praesertim terrae coloris nomen. Dicine simpliciter castaneus color non poterat? Numquam quis color castaneus sit […]