Articoli pubblicati in Editoriale in latino

Domus

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit In Dacia gentium conventui eram et, die feriato, duo Universitatis eius loci studiorum magistri tres nostrum per voluptatis causa peregrinatione regiones quibus nomina nunc Sibiu et Sighisoara sunt ducebant.  Mecum italico collega in regione quae nunc Australia dicta est nata et collega Hispanus erant.

De aqua

Rosa Elisa Giangoia vertit Obscura in nocte eram et e velivoli fenestrella prospectans  nihil aliud quam nigrum colorem heri vesperi videbam. Atqui sciebam sub me non nihil esse: aqua, multa aqua erat. Mare Atlanticum erat. Eboraco Novo Romam volabam et tam velociter suspensus in aere memoriam cursus maritimi per fretum Siculum in navigio repetebam, quod […]

De via

In itinere de via nemo declinare potest. Via non amoena regio sed iter est, quod linea quae assurgit et aliquo ducit. Haud dubie regio falsa esse potest. Enim si Rhegium adire volo et contra Mediolanum peto, tota via erro. Sed me non perdo , ut mihi in regione sine vestigiis fieri posset. Simpliciter…erro. In errorem […]

Urbs

Nunc scribo postquam oculos meos extra fenestram meam conieci. Quartum haec de urbe verba scribere conor et quotiescumque incepi antea oculos meos extra fenestram conieci. Cur hoc facio, e me quaero? Ego scribo e interiore urbis parte, cubiculum meum domi cuiusdam in interiore urbe est. Contra mihi inspiciendum extra fenestram est, ut si urbs extra […]

Vivendi locus vel vivendi habitus

Rosa Elisa Giangoia vertit Hoc anno BombaCarta in studio locorum in quibus vivimus versabitur. Quid intellexistis? Veri simile est vos BombamCartam in studio aeris quo terra undique circumfunditur versaturam esse putavisse. Quin potius, forsitan etiam de aere, sed praecipued in studio locorum in quibus omnes homines (id est unusquisque nostrum) vitam suam degunt versari volumus.

Experientia et experimentum in vita agenda

(trad. di Rosa Elisa Giangoia) Hoc tempore de experientia et de rerum periculum faciendo multi loquuntur. Ipse recens redux e menstrua in Caliphornia peregrinatione sum. Dicere me pulchrum experimentum fecisse vellem. Ita enim est. Quod si dico, me tantum oblectavisse dicere nolo. Cetera dicere volo. Ita est ut, quamvis multa de experientia et de esperimento […]

Quid sibi vult verbum quod feriae sonat?

Iam in maritimis litoribus vel in summis montibus vel etiam in nostris urbibus sumus, sed laxiores. Qui nunc etiam non laxus , laxaturus est, vel certe sibi se laxare exopta vel precatur. Forsitan nonnulli optimi libri nobiscum sint. Aestas feriarum tempus est! Sed quid significat verbum quod feriae sonat? Ipsum dies vacuos et inanes. Feriae […]