Diem festum agere

Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit

 
“Audio aves festum facere”…  quis nostrum illum quam magis celeberrimum illius clarissimi poetae cui nomen Iacobus Leopardi est versum qui in carmine “Quies post tempestatem” est non meminit? Vere nobis ridiculior sonat, praesertim usu verbi italici “augello” quod nos ad ridendum movet. Sed si parumper moramur ad effingendam imaginem illo versu pictam labor nobis non erit in eam obire… Ego semper lusciniarum inconsiderate garrientium animo meo chorum finxi. Quorum canorus et aequalis garritus celebrationis sensum dicit. Vidistisne homines festum silentes facere? Dies festus ipse semper  animum et consilium quae cum una sumus oriuntur explicat. Cum ad festum imus saepe cogitationis nostris capimur. Etiamsi nos ituros ad celebrandum aliquem vel aliquid scimus, ex more in itinere  non subsilimus aut clamitamus. Festum incipit ut adsumus in certo loco ubi ceteri qui constitutum nobiscum ad festum agendum habent. Ita omnes festum agere possunt. Solus festum non agit. Fortasse ne duo quidem, stricto saltem sensu. Neque festum tacite agendum est. Verba et omnes vires argutae mimicorum oris musculorum et cetera omnia necessaria sunt: cibus, potus et globuli gypsei non sufficiunt. Quare ille clarus poeta cui nomen Iacobus Leopardi est optime in avium choro festi sensum videt. Sed illius poetae Leopardi festum est quietis festum, quietis post tempestatem, scilicet. Sed ut est? Tacitum festum esse non posse diximus et postea festum in “quiete” vivere posse dicimus? Perspiciamus amoenam regionem claro carmine pictam. Oculis cernemus gallinam in viam redeuntem vocem suam repetentem, “renascitur murmur”, homines in suam “solitam” operam incumbunt. Regio se reficit: Ecce serenum quod “irrumpit eo ex occidente, e montibus” ita ut rus serenum reddatur “et spendidum in valle flumen pateat”. Ita est ut si regio antea rugosa, nunc ante oculos nostros se explicaret.  Contractum se extendit… et “omnia corda gaudent, largiter”. Corda gaudent. Cor quietem captat et gaudet. “Festum” non agit, gaudet. Hominum corda, infra pandent, fulgent, quiescent. Aves supra, fortasse in arboribus, festum agunt, inconsiderate garriunt, alii alios gaudium hominum cordibus gaudentibus traslatum reddentes. In qua ipsa rerum subtili et tenui convenientia, in quo ipso equilibrio praecipuo inter quietem et laetitiam  et postea inter laetitiam et festum omnia stat. Diem festum agere fragorem facere non est: aperte et sonore quieti quae laetitiam facit respondere est. Quam subtile et eodem tempore verum! Quod nobis uno puncto temporis cogitandum est: quando vere festum egimus? Quod quando gustavimus, dico, sine impulsu brevissimo, qui venit et it? Quando in animo nostro mansit non ut oblectationis momenti desiderium, sed ut altus lenis risus qui animum nostrum tangit? Cum festum evenit post periculum propulsatum, alto animi sensu mutuo, proposito adepto: quae omnia continent quietem paratam, sedationem animum nostrum sedantem. Tunc illo temporis puncto ipsa alta quies nos inducit ad dulce ridendum, ad clamorem edendum, ad stulte inepteque faciendum, quod nos liberiores sentimus. Tunc ecce illius poetae Leopardi aves festum agere. Ecce quoque omnia nostra festa et nos ipsi magno cum strepito et tumultu clamantes ad nectendam solitam vitam nostram cum “consueti laboris rumore”…
Procella exacta est:
Audio aves festum facere, et gallinam
quae rediit in viam.
Repetentem vocem suam. Ecce serenum
Irrumpit eo ex occidente, e montibus
Rus disserenascit,
Et clarum in valle flumen patet.
Omnia corda gaudent, ubicumque
Reviviscit rumor. 
Rursus incipit consuetus labor.

5 commenti a “Diem festum agere”

  1. Paolo Pegoraro ha detto:

    Wow, Rosa, perfino Leopardi in latino! Ti sei superata! La resa è davvero impressionante.

  2. Rosa Elisa Giangoia ha detto:

    Grazie, Paolo! ma veramente Leopardi è uno degli autori su cui i traduttori in latino si sono più cimentati: c’è tutta una letteratura al riguardo…

  3. Paolo Pegoraro ha detto:

    Per carità, non dirlo troppo forte, altrimenti la prossima volta Antonio infila nell’editoriale un’intera poesia di Hopkins!

  4. Rosa Elisa Giangoia ha detto:

    Povera me!

  5. Paolo Pegoraro ha detto:

    ti è andata bene… per il momento si è limitato a infilare un’intera poesia di Rosa Elisa Giangoia nel suo ultimo libro!

Prima di inserire un commento, assicurati di aver letto la nostra policy sui commenti.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *