Ex Andreae Mondae chartula Rosa Elisa Giangoia vertit Ecce nos hic, mensis novus, praepositio nova et post praepositionem italicam DI est praepositio A, igitur vobis sumendae sunt tabulae et stilus et oculos in calendarium apud vos conicite, notam imponite temporibus variarum coronarum et praesertim proximae Officinae quae a.d.XVI K. I. erit. Ita est, quod praesente … Continua
Simulare
Ex Antonii Spadari chartula Rosa Elisa Giangoia vertit Possumusne nos nobis simulare? Potius: possumusne nos nobis ipsis simulare? Interrogatio notanda est, sed prima mihi in mentem occurrit. Me ceteris simulare posse manifestum est, ita videtur quide. Sed sibi ipsi? Respondendum esset ita non esse. Si ego alteri simulo significat me scire ut res sint, sed … Continua
Precari
Ex Antonii Spadari chartula Rosa Elisa Giangoia vertit Cum de prece cogito animo meo funambulum, hominem qui in funi suis ponderibus libratur fingo. Qui homo in limine inter suum stare et praecipem ferri ambulat. Quod discrimen periculosissimum est. Tamen peritus funambulus est qui efficit ut nos periculorum memoriam deponamus et eius corporis motionum solam pulchitudinem … Continua
Respondere
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Telephonicum colloquium fit. Adsum! Quis? / Mihi iterum dic. Sed qua lingua locutus es? Ita non est, tu non es, non es homo quem nos responsurum volumus. Non est homo quem responsurum existimavissemus. Quoties hoc nobis accidit? Interdum quidem. Numerum erravimus. Machinatio, qua nostro verbo “adsum” notissimum … Continua
Diem festum agere
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit “Audio aves festum facere”… quis nostrum illum quam magis celeberrimum illius clarissimi poetae cui nomen Iacobus Leopardi est versum qui in carmine “Quies post tempestatem” est non meminit? Vere nobis ridiculior sonat, praesertim usu verbi italici “augello” quod nos ad ridendum movet. Sed si parumper moramur … Continua
De illuminando
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Etiam tam tarde evenit: / amor qui advenit, lux quae pervenit. / Reviviscis et candelae ipsae fortasse inflammantur, / sidera accurrunt, somnia intrant ut aestus in cervical / exhalant calidos aëris fluctus. / Etiam tam tarde corporis ossa fulgent / Et crastini diei pulvis spiritu inflammatur. (Mark … Continua
Ansae vis
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Mente fingite vos ante ianuam vitream per se ipsa pandentem esse. Iam quid vobis faciendum sit scitis: ut pandatur vobis exspectandum est. Nihil vobis faciendum est: solum exspectare. Cuius pandendae cupiditas frangitur contra vitrum quod ipsum machinatione quadam quod vos optatis vobis nihil facientibus facit. Sed … Continua
Omnesne fictae et commenticiae narrationes itineraria sunt?
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Cum profecturi sumus in peregrinam regionem in qua numquam antea fuimus, haec nobis semper extranea et domestica simul est. Quam regionem petimus si nobis grata est et grata est si nobis par similisque est: scimus nos eo loco bene mansuros vel eam regionem videndi cupidi sumus. Videndi … Continua
Servire
Ex Antonii Spadari charta Rosa Elisa Giangoia vertit Servire verbum vi et natura sua molestum est. Forsitan nullo alio verbo tantae verbi vires sint, praesertim si substantiva nomina eadem verbi vi, id est munus, officium, ministerium, opera, famulatus, consideramus. Possitne verbum quod ritus significat, ut Italica lingua “servizi religiosi” et Anglica “services”, etiam latrinam significare? … Continua

